#Gen. I#Mach. XIII#Isai., XVI#Psal. CCIII#Prov. VI
Secunda die disposuit Deus superiora mundi sensibilis. Empyreum enim coelum, quam cito factum est, statim dispositum est et ornatum, id est sanctis angelis repletum. Fecit ergo ea die Deus firmamentum in medio aquarum, id est quamdam exteriorem mundi superficiem ex aquis congelatis, ad instar crystalli consolidatam, et perlucidam, intra se caetera sensibilia continentem ad imaginem testae, quae in ovo est, et in eo fixa sunt sidera. Et dicitur firmamentum, non tantum propter sui soliditatem, sed quia terminus est aquarum, quae super ipsum sunt, firmus et intransgressibilis. Dicitur etiam coelum, quia celat, id est tegit omnia invisibilia. Et cum legitur firmamentum coeli, endiadis est, id est firmamentum quod est coelum, ut cum dicitur creatura salis. Unde et pro sui concameratione graece dicitur uranon, id est palatium. Vel dicitur coelum quasi casa elios, quia sol sub ipso positus ipsum illustrat, hanc tamen circumvolutam concamerationem philosophus summitatem ignis intellexit. Cum enim ignis non habet quo ascendat, circumvolvitur, ut in clibano patet; ita et circa mundi exteriora ignis volvitur: et hoc est sidereum, vel aethereum coelum. Est et tertium coelum infra, quod aereum dicitur, de quo: Aves coeli comederunt illud. Quidam quartum suspicantur esse coelum super empyreum, quia Lucifer cum esset in empyreo legitur dixisse: Ascendam in coelum, etc.. Et in eo modo dicunt esse Christum hominem super angelos, qui sunt in empyreo. Sane firmamentum dividit aquas, quae sub ipso sunt, ab aquis quae super ipsum sunt, de quibus dicitur in Psalmis: Qui legis aquis superiora ejus; et sunt sicut et ipsum congelatae, ut crystallus, ne igni solvi possint, vel in modum nebulae esse vaporabiles. Cur vero ibi sint Deus novit, nisi quod quidam autumant inde rorem descendere in aestate. Quod autem dictum est, fiat firmamentum; et post, Deus fecit firmamentum, et tertio factum est firmamentum, non superfluit, quia sicut in domo facienda; primo domus fit in scientia artificis, fit etiam materialiter cum levigantur ligna et lapides; fit etiam essentialiter cum levigata in structuram domus disponuntur, ita cum dicitur: fiat, ad praesentiam, vel praescientiam Dei refertur; fecit, ad opus in materia; factum est, ad opus in essentia. Illud primo die, istud secundo factum est; et cum hujus diei opus bonum fuerit, ut caeterorum, tamen non legitur de eo, vidit Deus quod esset bonum. Tradunt enim Hebraei, quia hac die angelos factus est diabolus Satanael, id est Lucifer, quibus Hebraeis consentire videntur qui in secunda feria missam de Angelis cantare consueverunt, quasi in laudem stantium angelorum. Sed tradunt sancti, quia in signum factum est hoc, quia binarius infamis numerus est in theologia, quia primus ab unitate recedit. Deus autem unitas est, et sectionem, et discordiam detestatur. Possumus tamen dicere quia opus tertiae diei quasi adhuc est de opere secundae diei; quod post patebit. Unde non commendatur, nisi in tertia die, quasi post sui consummationem.